[91] EPISTOLA XCI. Spectatissimo, Eruditissimoque Viro SUFFRIDO PETRO, LEOVARDIENSI FRISIO, Bonarum literarum in florentissima ERPHODIENSI Academia Professori celeberrimo, amico suo. Erphordiam. S.P. Accepimus, Vir Ornatissime, abs te missas binas literas, alteras octava Februarii, novissime praeteriti scriptas, tamen postridie Matheii Anno MDLVIII. Alteras decima quarta hujus mensis Iulii scriptas Idibus Maji novissime. Oblectavit sane nos non parum utriusque epistolae argumentum, tum quod successum rerum tuarum ex iis exacte cognoscamus, tum quod statum Reipublicae & praesertim Universitatis vestrae in ea conditione esse intelligamus, ut optima quaeque de ea sperare liceat. Turbat merito vos Religionis fluctuatio & sectarum sectantiumque innumera prope turba, sed spe felicis mutationis & affulsuri salutaris alicujus syderis non excidistis. Hoc unice & diligenter curandum, ut quibus integri hactenus fuerint animi, aut quibus ad integritatem sanitatemque animis reversis est perpetua constantia Religionem retineant, & suo exemplo dilapsos ad se retrahant, neque enim arbitramur futurum, ut DEUS OPTIMUS, MAXIMUSque suos sit deserturus. Officium & operam, quam a nobis desiderare Universitatem vestram scribis, libenter pollicemur, non tantum ea in re, cujus in posterioribus literis meministi, sed in quacunque ejus usus esse poterit. Miramur non habuisse successum Romae tam pium vestrum institutum; sed persuademus nobis vel imperitia vel negligentia eorum, quibus explicandi negotii cura mandata fuit, id evenisse. Quid enim in causa est, quo minus Pontifex vobis, qui assidua in eum observantia & veteris Catholicaeque Religionis cultu Apostolicae sedi estis addicti, id permittat, quod eo non permittente haereticae conditionis homines sunt occupaturi, & in suos abusus conversuri. Non rara extant exempla unionum & incorporationum non tantum singulorum secularium beneficiorum, sed etiam conventualium & ipsorum Conventuum studiorum scilicet gratia. Nihil dubitamus Dom. Pontificem facillime admissurum, ut vestrae Universitati ad alendos catholicos Professores, promovendaque studia Augustinense monasterium cum omnibus annuis reditibus incorporetur, tantoque facilius, si intelliget id a Senatu vestro, Lutheranae Religioni addicto, jam occupari, omnibus monachis vel expulsis vel emortuis, & eundem vestrum Senatum in hoc incumbere, ut impetrata per vos pontificia dispensatione, vobis id totum restituat & addicat, & vos non cupere perpetuam incorporationem, sed temporalem tantum, donec istic vetus & catholica Religio in universum restituatur. Legatus ... in tota Belgia nostra nullus est, & ut sit parum ex eo in hoc, quod molimini, negotio sperari posset: eam enim incorporandi potestatem Pontifex sibi retinet, neque temere cuiquam Legato permittit. Nec Paulus Pontifex modernus Cardinali Caraffae, cognato suo, nuper apud Regem nostrum cum amplissimi mandatis & facultatibus Legato, id permisit: sic ut spes operae & intercessionis nostrae vobis hic sit futura inutilis. Interim tamen, ne spe excidatis, non recusamus vobis viam commonstrare, qua quod petitis Romae brevi temporis spatio obtineri possit. Sunt hic Praghmatici non pauci, qui Romanis frequentissime scribunt & per amicos Romas negotia etiam magis ardua quotidie explicant, ex his unum deligamus, qui vestro nomine curabit summo Pontifici hanc rem proponi & (ut speramus) ab eo obtineri sumptu non admodum magno. Sed ut id oportune & sine periculo fiat necessum est, ut vires totius patrimonii, quod habet dictum monasterium, hoc est amicos, reditus & obventiones fideliter transcribatis & praeterea addatis, an omne illorum redituum emolumentum velitis addici Professoribus Catholicis, nam alioqui id impetrari non posset. Hac itaque aut alia simili occasione, si vestrae Universitati gratum facere nos posse existimabitis, confidenter operam nostram exposcite, nihil enim magis in votis habemus, quam in ea totis viribus incumbere, quae ad catholicae Religionis augmentum & ornamentum momenti aliquid conferre possunt. Quo nomine apud vestram Universitatem & singulos illinc Ordines commendari cupimus. Tibi quoque hoc persuasum esse volumus ad propensam omnium nostrum voluntatem, erga te nihil omnino deesse. Bene vale. Lovanii decima quarta Iulii. Anno MDLVIII. RECTOR & Universitas studii IOANNES WAMESIUS. |